monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > bnf9389.51 > sectio 177 > 17 > sectio 19 > sectio 21 > sectio 107 > sectio 112 > sectio 280 > sectio 76 > sectio 251 > bnf10439.193 r > 10 > sectio 22 > sectio 27 > sectio 124 > sectio 211 > sectio 7 > sectio 25 > sectio 98 > sectio 14 > 6 > sectio 94 > 9 > 10 > sectio 131 > sectio 142 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 7, 16. <<<     >>> 18.

17.

1 Illi ergo Hebraei pueri Ananias, Azarias, Misael (Dan. III, 18), ille Daniel sapientior (Dan. I, 8), qui non adoraverunt imaginem regis, qui non receperunt eam, qui nihil de illa mensa regis accipiebant, non tenebantur ad solutionem tributi.
2 Nihil enim eorum, quae sub rege terreno erant, possidebant (Deut. XVIII, 2).
3 Ergo eorum imitatores non solvunt tributum, quibus portio Deus est.
4 Ideo Dominus ait: Reddite, id est, vos reddite, qui protulistis imaginem Caesaris, apud quos invenitur: ego autem nihil debeo Caesari, quia nihil huius mundi habeo: Venit enim huius mundi princeps, et in me inveniet nihil (Ioan. XIV, 30).
5 Nihil debet Petrus, nihil apostoli mei; quia non sunt de hoc mundo, etsi in hoc mundo sunt.
6 Ego misi eos in hunc mundum; sed iam non sunt de hoc mundo, quia mecum sunt supra mundum.